Biblio > Sources > 71

Type de textesource
TitrePoetica
AuteursCampanella, Tommaso
Date de rédaction1596 (italien), 1612-1638 (latin)
Date de publication originale1638
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprint

, p. 223-225

Caput I, Poeticam esse sapientis architectonici artem instrumentalem ad propinandum iucunde, facile et inaduertenter verum bonumque nolentibus et incapacibus ; idque metro et ideatione exempli efficere ; nec voluptatem esse finem gratia cuius, sed quo, ipsius poetae ; differentiaque illius caeteris scientiis vocalibus. Articulus I. Quapropter, ait, gaudemus videre depictas tigres et cadauera, quoniam addiscimus, quæ tamen, per se visa, horrorrem, non voluptatem pariunt. Magis autem gaudemus, si picta videmus quæ viua præcognoueramus, quoniam agnoscimus, et ratiocinamur, et addiscimus ratiocinando ; alioquin non delectat imitatio, præterquam vel opificio, vel colore, aut alia ratione. [...] Recte quidem Aristoteles natura nobis inesse imitationem et cantus amorem docet, sed insufficienter. Dicendum enim erat cur hominis natura istis delectatur actibus et cur alii aliter afficiuntur. Praeterea, non recte putat quia in pictura ratiocinamur de viuis rebus nos oblectaremur, quæ ignotas res repræsentat docetque, non quæ notas ; item, cum viuas res videmus, ratiocinamur de rebus magis quam in pictura : ergo potius ex opificio est voluptas. Ars enim bona sensum boni efficit, qui est voluptas, vt dicemus. Præterea dicimus, si quid pictum bene est : «  O quam pulchrum ! » etiam si sit monstrum aut cadaver sectum ; si vero non artificiose depictus est, si sit pulcherrimæ nymphæ dicimus : « O quam deformis ! » quapropter Aristoteles non attingit quæstionis solutionem. [...] Item, ordo prodest cognitioni, non voluptati. 

Dans :Cadavres et bêtes sauvages, ou le plaisir de la représentation(Lien)

, p. 226-228

Voluptatem esse affectionem sequentem sensum boni coniuncti nobis. Bonum esse id, quod nos conseruat quacunque conseruatione : et imitationem propterea esse voluptuosam, quoniam est artis, qua seruatur humanum genus, exordium et constitutio. Item qua signum sapientiæ et potentiæ humanæ, et non quia addiscimus imitatas res, vt Aristoteles putat, nisi per accidens. Melodiam vero ac metrum non esse iucunda quia sunt imitationes, vt ille ait, sed quia spiritum in suo esse et ratione seruant imidiate, non quia signa aut principium bonorum, nisi per accidens.

Articulus II. : Imitatio igitur habet voluptatem, quia procurat bona vtilia, a in se sensum conseruationis sicut in causa habet. Quæ vero habent sensum conseruationis sicuti in signo, dicuntur pulchra : pulchrum est indicium boni et illus nobis repræsentat, ideoque amabile. Si, cum picturam draconis nobis inimici et odiosi intuemur, non propterea gaudemus, vti Aristoteles docet, quia addiscimus et ratiocinamur, sed quia pictura ostendit nobis ex opificio artem pictoris excellentem. Ars autem est conseruatiua generis humani, ideo in se sensum voluptatis habet ; quapropter, si quis imperitus depingeret Dianam formosissimam inepte, diceremus picturam illam turpem et imaginem turpem, quia artis parum conseruantis est indicium, quemadmodum e contra dicimus  pulchram simiam depictam a Michel Angelo pictore sapientissimo, quoniam est indicium artis magnæ ; et Infernus Dantis poetæ est pulchrior suo ipsius Paradiso, quoniam melius imitatur personas et pœnas cum describit Infernum, quam personas et omnia cum Paradisum.

Poeta igitur bene imitans quod dicit, iucundus est : inepte vere, insulsus et odibilis ; repræsentat enim artis inopiam, quæ est destructionis indicium. Cis, cum videmus ægrotos et miseros et captiuos, horrescimus, quoniam sunt homines, nostri similes, ac proinde nostram miseriam destructionem repræsentant. Cum autem videmus sanos, viuidos, liberos, bene vestitos, iucundamur, quoniam nostræ naturæ sentimus felicitatem est conseruationem. At vir sanctus, qui sensu altiori videt mala bonaque ex his alia emersura, gaudebit videns pauperem patientem, cum in eo Paradisi gloriam illi debitam præuidet ; tristatur in diuite superbo, quando destructionem infernalem præcogitat. Quapropter sunt pulchra et turpia, bona et mala, aliis atque aliis comparata conseruationibus et sensibus considerantium. Imitatio igitur placet, cur est causa conservationis.

Probatur vniversaliter, quod omnis iucunditas sit a bono, vel propter bonum vtile honestumue ; et de iucundis. Articulus V. p. 236 : Non enim illo lætamur, quod imitamur, sed quoniam rationcinationem facimus, quod hoc pictum est illlus quod prius verum videbamus, quare aliquid accidit addiscere. Quibus in verbis Aristoteles confirmat errorem memoratum in Poetica. Quid enim addiscimus videndo Cæsarem pictum, quem videramus viuum ? Quod scilicet iste sit ille. Sed si sic, ergo et quando iterum video magis oblectabor, quoniam re addisco quod iste hodiernus sit ille hesternus. Non est ista oblectatio imitationis, sed in indicio artis, qua seruatur humanum genus, sicuti antea dicabamus. Nam, si praue pingat quis, licet dicamus : — Iste est ille — et ratiocinatio difficiliori, quia minus bene assimilauit, non tamen iucundamur, sed irascimur aut irridemus.

Caput IV, art. 1, p. 244 : Poetæ igitur finis et ars non est imitari et fingere, sed imitatur vt repræsentet, repræsentat vt afficiat et doceat, docet et afficit vt suadeat legem, virtutes et beatam vitam.

Caput IV, art. 7, p. 255, Non inspexisse Aristoteles vnde voluptas imitationis, et deceptum et inertem videri. Si vero ex imitatione addiscere velit quis, ideoque gaudere, bene quidem dicit, quoniam docere verum et suadere bonum est finis poetæ. At hoc Aristoteles non agnouit, nec agnoscere voluit, sed tantum dixit imitationem esse iucundam, quia addiscere est iucundum ; addiscimus autem imitatione. Idcirco, cum videmus depictum draconem, quem verum videramus, dicimus : — Hoc est illud et bene formatum —, et sic ratiocinamur : ratiocinatio autem est discere, etc.

Vbi sane hallucinatur mirifice quoniam non ponit discere quid nouum, sed quod sciebamus verum nunc scimus depictum. Nec solers fuit, vt penetraret quod voluptas non est in illa collatione viui cum depicto, sed in agnitione artis hominum conseruatiuæ. Sensus autem conseruationis est voluptas, quod ipse ignorabat. Præterea, veram voluptatem, quæ non in imitatione, vt nos dicimus, neque in collatione, vt ipse dicit, sed in exemplificatione veri et boni, quæ ex imitatione elucescit, consistit, ipse non agnouit ; agnoscendam quidem, si finem artis considerare debet qui artem tradit, vt ipse facit, præceptaque poetis. Præterea pictura, exemplar poeticæ, non habet pro fine imitationem, sed pro functione ; finis autem est repræsentare et mouere sensus, memoriam et affectus intuentium ; ergo, etc.

Dans :Cadavres et bêtes sauvages, ou le plaisir de la représentation(Lien)

(IV, 8), p. 256

Iterum errare Aristoteles, quoniam poetæ actionum, non rerum, imitationem tribuit, et poetas statuit ex electione fabulari. Errat praeterea Aristoteles, quoniam poetam actiones tantum fingere vult, cum etiam res ipsas fingat interdum, vt diabolos, et angelos aligeros, et virtutes et vitia corporea facit : et hæc imitatio non fabula, sed allegoria […]. Praeterea, cum pro fine fabulam statuat, fabulatores et mendaces dignificat, sicut qui pictores illos tantum putaret, qui imitantur figmenta et chimeras et centauros et Briareos, non autem qui veras res, vt qui Cæsarem pingunt et Petrum et Paulum : et quidem ibi licentia maior, hic ars melior.

Dans :Zeuxis et Polygnote : action et caractères(Lien)